Recorded by Daniel Hardboat

LONDINIUM

Aurem ad terram demitte.
Audi gemitus hominum atra in ianua mortis,
strepitum ferri stridoremque rotae.
Audi quam crudeliter extentus funis intorquetur.
Odor fumi caecum te reddet
et foetor urinae tuos oculos punget.

Hac sub humo monumentum
Boudiccae vindicationis
in vena rubra ferri cremati
inter cineres argillasque iacet,
cum saxis, tegulis, ligno, ignibus mortuis, ossibus.

Hodie a septentrione et meridie pressum
intra fossum molle luteumque,
flumen olim domus prisci hominis fuit
et soli erronis qui quingenta milia annorum
has ripas inanes errabant.

Ubi primum tugurium
abhinc quindecim milia annorum stabat
nunc gentium mixtarum
quae sescentas linguas loquuntur
stat urbs quae advenientes omnes,
agricolam, venatorem, exsulem, accipit.

opus ab Anthony Fisher scriptum
In Latinum conversum a Daniel Hardboat
© Anthony Fisher March 2016

 

LONDINIUM_SET_FINAL VISUALLatin